- STRATOR
- STRATORquis dictus sit olim, docet Suidas, qui quum dixisset eos qui Latinis Stratores vocantur, quia equum sternerent; Graecis, quia ab iisdem, quum equum ascenderent, in eum sublevarentur, Α᾿ναβολεῖς nuncupari: subiungit, Α᾿ναβολἐυς δὲ καὶ ἡ παρὰ Ρ᾿ωμαίοις λεγομένη σκάλα. Unde colligas, Stratoris officium fuisse, Principem equitaturum, in equum attollere; idque inprimis, ante repertum Stapiarum usum, quibus postea inventis idem nomen, quod antea fuerat Stratorum, haeserit. Ita et la Cerda, ad Virg. Aen. l. 12. v. 288.——— ——— Aut corpora saltuSubiciunt in equos.Saltu: inquit, signate et proprie; Nam apud Veteres nullus usus Stapedae, aut subicis pedanei. Hispani quidem Estrivos dicunt: sed Saltu fiebat ascensio: Senibus quidem et Principibus tollendis Vir erat huic rei praefectus, quem Spartianus in Caracalla et Ammianus l. 30. vocant Stratorem, Graeci Α᾿ναβολέα. Inter equitandum autem pedes erant penduli etc. Erigebant autem Stratores dextrâ manu equo insessurum; a quibus diversi erant, qui inclinati dorsum conscendenti equum domino praebebant, uti de Valeriano apud Saporem Persar. Regem et de Baiazethe apud Tamerlanem captivis detentis legimus, hi enim non Stratoris proprie munere, sed stapedae seu scalae, fungebantur. Stratores vero se praebuêre, Constantinus Silvestro I. Fridericus Aenobarbus Imperator Alexandro III. Wenceslaus Gregorio XI. Conradus Urbano II. Palaeologus Orientis et Carolus IV. Occidentis Imperatores Urbano V. Fridericus III. Nicolao V. Sigismundus Eugenio IV. etc. Pontificibus Romanis uti habet Domin. Macer in Hierolex. Vide quoque supra, in ouce Staffa. Nomen inde, quod equum Domini sternerent huiusmodi ministri, eique sellam ac stragulum inicerent: Namque et eorum fuisse, equos Imperatorios curare, auctor est Ammianus l. 29. Vide Salmas. ad Spartian. in Caracallo, c. 7. ad Treb. Pollion. in Valeriano, c. 3. Voss. de Vit. Serm. Lat. Car. du Fresne Not. ad Cinnam. p. 475. et supra in voce Protostrator.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.